Hľadaný výraz: Lk 7,18-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”. 21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. 22 Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”.

1

mail   print   facebook   twitter